monumenta.ch > Plinius > sectio 205

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 205
{XXXVII} proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis - ex quibus perducti sunt Iubae duo -; apparere ibi vestigia aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas belvis, quae expellantur adsidue, putrescentibus. Et abunde orbe terrae extra intra indicato colligenda in artum mensura aequorum videtur.